- ASSATION
- ASSATIONmodus coquendi antiquissimus, ut ex Homero apparet, qui Diis suis numquam elixas carnes, sed assas solum apponit. Vide quoque infra Elixa. Imo iam longe ante ipsum, Deus Mosi praecepit, ut agnus Paschalis assaretur ad ignem, Exod. c. 12. v. 9. Idem et simplicissimus est, cum solo igne, sine ullo saporis alieni condimento, aut olla, aquaque peragatur. Unde veteri voce assam carnem, i. e. solam, dictam fuisse, paulo supra vidimus. Porro robustiora corpora efficit, et minus temporis requirit, quam elixazio. Unde apud Homerum Il. ξ. v. 76. subulcus,Ο᾿πτήσας δ᾿ ἄρα πάντα φερων, παρέςθηκ᾿ Ο᾿δυσῆι,Omnia assata afferens, apposuit Ulyssi;utpote re urgente, etc. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 50. Convivium de assturis maxime fuit; notat, apud Veteres postquam binis vicibus de die cibus capi coeptus, in convivio, h. e. cena, assa omnia adponi consuevisse, quemadmodum hodieque apud nos moris est, qui elixas carnes ad prandium frequentius exhibemus. Assaturae autem Vopisci Graece ὀπτανεύσεις sunt: unde Assaturarumiura, apud veter. Persii interpretem; taro enim assaturae sine iure, quod tuccetum vel tuccam appellabant Latini, ξωμὸν Graeci, condimentum videl. et ex multis speciebus gulam irritantibus compositum ius, quod assatutis superinfundebatur. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.